라틴어 문장 검색

Itaque post sex hebdomadarum spatium elapsum (quam moram rex honorifice interposuit, tam ut fratris intercessioni spatium daret quam ut palam fieret se non sine conflictu quodam animi ad hoc compulsum) altae proditionis condemnatus est, et statim post decapitatus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 15:20)
Eodem enim anno vicesimo tertio crudelissime actum est cum Guilielmo Capello equite aurato iam secunda vice, praetextu quod se male gessisset in praetura sua Londinensi.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:21)
Generaliter melius est per verba negotiari quam per literas, et per intercessionem personae tertiae quam per seipsum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLV. [ = English XLVII] DE NEGOTIATIONE 1:2)
Atqui praetura magna olim potestas, nunc inane nomen et senatorii census grauis sarcina;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:24)
Insequente praetura ampliato honore vectigalia quae Metellus inposuisset, a senatu petisse et eius pecuniae provinciam liberasse simulque patrocinio suscepto multis legationibus ab se in senatum inductis simul publicis privatisque causis multorum inimicitiis susceptis defendisse.
(카이사르, 히스파니아 전기 42:3)
Refertur confestim de intercessione tribunorum.
(카이사르, 내란기, 1권 2:17)
Nec docendi Caesaris propinquis eius spatium datur, nec tribunis plebis sui periculi deprecandi neque etiam extremi iuris intercessione retinendi, quod L.
(카이사르, 내란기, 1권 5:2)
Novum in re publica introductum exemplum queritur, ut tribunicia intercessio armis notaretur atque opprimeretur, quae superioribus annis armis esset restituta.
(카이사르, 내란기, 1권 7:4)
Sullam nudata omnibus rebus tribunicia potestate tamen intercessionem liberam reliquisse.
(카이사르, 내란기, 1권 7:5)
quod per eum in collegium pontificum venerat, quod provinciam Hispaniam ex praetura habuerat, quod in petitione consulatus erat sublevatus.
(카이사르, 내란기, 1권 22:6)
qui ad Auximum, ut supra demonstravimus, amissis cohortibus protinus ex fuga in Africam pervenerat atque eam sua sponte vacuam occupaverat delectuque habito duas legiones effecerat, hominum et locorum notitia et usu eius provinciae nactus aditus ad ea conanda, quod paucis ante annis ex praetura eam provinciam obtinuerat.
(카이사르, 내란기, 1권 31:3)
in se iura magistratuum commutari, ne ex praetura et consulatu, ut semper, sed per paucos probati et electi in provincias mittantur;
(카이사르, 내란기, 1권 85:18)
Prodit Libo atque excusat Bibulum, quod is iracundia summa erat inimicitiasque habebat etiam privatas cum Caesare ex aedilitate et praetura conceptas:
(카이사르, 내란기, 3권 16:5)
candidatos praeturae duodecim nominavit, numerum ab Augusto traditum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 14장6)
valuit tamen intercessio, quia divus Augustus immunis verberum histriones quondam responderat, neque fas Tiberio infringere dicta eius.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 77장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION